- HARO
- I.HAROnomen illust ris in Hisp. Fam. quae ex Dominis priscis Biscaiae deduci amat. Claurit inprimis sub Ioh. II. Rege, Didacus Lopezius de Haro I X. huius nominis, Domin. de Busto, cuius fil. Ioh. Alphonsus, nepos autem fuit Didacus Lopezius, Dn. de Sorbas et Lobrin. Huic ab uxore Beatrice de Sotomayor dominium del Carpio: huiusqueve nomine Marchionis titulus, ex fil. Ludovico Mendezio, nepoti Didaco Lopezio de Haro Sotomayor obtigit. A quo reliqui Marchiones descendunt: et quamvis aliquoties successio in filias inciderit, retenta tamen est vel retracta Agnatorum matrimoniis. Ludovici Mendezii de Haro et Guzman March. del Carpio, etc. nati A. C. 1618. progenitores sic habent. Didacus Lopezius de Haro Dn. de Sorbas, ex Beatrice filia Ludov. Mendezii de Sotomayor Dn. del Carpio, fil habuit cognominem: quo; et Annâ Guzmanniâ, nat. itidem Didacus Lopezius de Haro et Sotomayor, Mariam sibi iunxit de Guzman, ex ea Pater Ludovici: qui ductâ Beatrice de Haro et Sotomayor March. del Carpio agnata; suscepit Didacum Lopezium March. del Carpio: cuius ex Francisca de Guzman, fil. fuit praefatus Ludov. Mendezius de Haro et Guzman, March. del Carpio. Vide Phil. Iac. Spener. ubi supra Part. II. p. 96. Hic celebris est ille εἰρμηνοποιὸς et Minister Status in Regno Hispaniae, cui Philippus IV. ob pacem A. C. 1650. feliciter ad Pyrenaeos montes conclusam, cognomentum della Paz, ad posteros transmittendum, concessit: unde tituli eius hi, Ludovicus Mandez de Haro, Sotomayor, Guzman de la Paz, Marchio et dein Dux del Carpio, Comes Dux d'Olivarez, primus Minister Status: qui cum haud diu paci a se factae superstes fuisset, reliquit, ex Catharina Ferdinandina de Corduba d' Aragon, filia Henrici Duc. de Cardona et Segorbia March. de Comares fil. Caspar. de Haro Guzman Aragon de la Paz, Duc. del Carpio March. de Liche Com. Duc. d'Olivarez et S. Lucar; cui uxor obtigit Antonia de la Cerda de Medina Celi, filia Ioh. Ludovici Ducis de Medina Celi. Idem Parte III. p. 79. et utrobique in Indic. ubi fam. dispositio.II.HAROseu Harou, item Clamor de Haro, in Normannia potissimum obtinet, et inclamari solet, dum crimen aliquod capitale, furtum, incendium, caedes etc. perpetratur. Tum enim ii, qui in vocem audiunt, ad reum persequendum foras exire tenentur eumqueve detinere, si potest, ac Iudicibus tradere: quod qui negligit, Principi aut Domino feudali, qui ius gladii habet, in cuius territorio crimen commissum est, emendam praestat. Unde ius habere dicitur clamoris de Harou, qui altâ, ut Galli aiunt, iustitiâ gaudet. Sed et interdum usurpatur pro quovis clamore, in tumultibus excitati solito, apud Froissard. alibiqueve. Origo eius Rolloni, primo Neustriae Duci, ascribitur, qui hoc primum instituisse dicitur, ut nomen suum. Ha Roul, inclamaretur ab iis primo, quibus vis illata erat, aut ab eorum affinibus ac cognatis, tamquam auxilium Ducis praesens implorantibus: postmodum etiam ab aliis, qui crimen aliquod capitale perperrati vidissent etc. Vide C. du Fresne in Gloss. et supra Clamor.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.